- APELLICON
- APELLICONTeius, Ptolemaei Lathyti tempore floruit. Philosophus fuit Peripaterticus, qui de Hermea Atarnensium tyran no, et Ariltotelis cum eo familiaritate seripsit. Testis est Aristocles Peripatericus l. 7. de Philosophia, apud Euseb. de Praep. Euangel. l. 15. c. 1. Περὶ μὲν οὖν Ἑρμείου καὶ τῆς Ἀριςτοτέλους πρὸς ἀντὸν φιλίας, ἄλλοι τε πολλοὶ συγτεγράφασι, καὶ δὴ καὶ Ἀπελλίκων, τȏυ τοῖς βιβλί???ις ὁ εντνκὼν, πεπαυσεται βλατφημῶν ἀντούς. Apellicon autem hic familiaris erat Athenioni itidem Peripatetico, Athenionis illius, qui in Erymnei Peripatetici ludo diligentem se disputatorem praebuit, filio, Atheniensium tyranno, cum Mithridates Asiam in suam potestatem redegerat, An Urb. Cond 665. ut fuse narrat Athenaeus l. 5. Bienniô post Romani, duce Syllâ, Athenas receperunt, ubi Sylla Apellicontis iam mortui, teste Strabone l. 13. bibliothecam, in qua plerique Aristotelis et Theophrasti erant libri multis parum noti, Romam deportandam curavit, ut pater ex Plutarcho. Apellicon autem libros illos a Nelei, cui Theophrastus bibliothecam suam tradiderat, posteris magnô emit. Strabo ubi supra, Apelliconta φιλόβιβλον magis, quam φιλόσοφον fuisse tradit, eiusque libtorum usum Romae a Bibliothecae praefecto Tyrannionem Grammaticum im petrâsse, a quo nos exemplaria corrupta habeamus. Nic. Lloydius. De eius heredibus Strabo, Κατἀκλειςτα, inquit, εἶχον τὰ βιβλία, quod Aristotelis libros iub clave haberent, nec exire in publicum sinerent. Vide infra in voce Cataclista.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.